monumenta.ch > Ambrosius > 58
Ambrosius, De Nabuthae, § 57 <<<     >>> § 59

§ 58 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Custos ergo tuarum es, non dominus facultatum, qui aurum terrae infodis.
2 minister utique eius, non arbiter.
3 sed ubi thensaurus tuus, ibi et cor tuum.
4 ergo in illo auro cor tuum terrae infodisti.
5 uende potius aurum et eme salutem, uende lapidem et eme regnum dei, uende agrum et redime tibi uitam aeternam.
6 uera allego, quia uerba adstruo ueritatis.
7 si uis perfectus esse, inquit omnia quaecumque habes uende et da pauperibus, et habebis thensaurum in caelo.
8 et noli contristari, cum haec audis, ne dicatur et tibi: quam difficile qui pecunias habent in regnum dei intrabunt.
9 magis cum haec legis, considera quia ista tibi potest mors eripere, potestas superioris tollere, deinde quia peteris parua pro magnis, caduca pro aeternis, thensauros pecuniae pro thensauris gratiae.
10 isti corrumpuntur, illi permanent.